4 Cic. Flacc. 9–11

9De quibus vos aliis testes esse debetis, de eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? Primum dicam, id quod est commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem. Nam si quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac voluntate non abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti fuisse. Sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos variis de causis video concitatos. Verum tamen hoc dico de toto genere Graecorum: tribuo illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. 10Unde illud est:da mihi testimonium mutuum?“ num Gallorum, num Hispanorum putatur? Totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis dici soleat sciant. Itaque videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum intellegetis qua religione dicant. Numquam nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit! 11Quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! Tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. Inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem.