37 Cic. Flacc. 91–94
91 ↷At fructus isti Trallianorum Globulo praetore venierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. Si dat tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid quod certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo. 92Cur Albanum venire iubet,cur matri praeterea blanditur, cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur, postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, in provincia. Mater negat. „Venisset“, inquit, „si esset denuntiatum.“ Tu certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses; sed hominem a negotio abducere noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna cum Graecis contentio; qui tamen, ut opinor, iacent victi. Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Laeli, de epistulis istis indicavit? Mulieres negant se scire qui sit. Ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse narravit? 93An etiam scripsit oratu tuo? At vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non possent. His tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem? 94Sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute omnium nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo? quam vos universam in hoc iudicio vestris, vestris inquam, umeris, iudices, sustinetis. Videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur.