31 Cic. Flacc. 75–76

75At ne ipsi quidem dicunt. Vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. Haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. At Castricium quibus verbis, di immortales!decus patriae, ornamentum populi Romani, florem iuventutisappellant. Qua re, Deciane, si cupidus es gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt. 76Quid? tu ludi te non intellegebas, cum tibi haec verba recitabant:clarissimum virum, praestantissima sapientia, singulari ingenio?“ Mihi crede, ludebant. Cum vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam monedulae committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere potuisti? Ipsi igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia decrevit.