23 Cic. Flacc. 53–56
53 ↷Sed exponam quid in re sit ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne defenderit scire possitis. 54Erat ei Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam. Hinc totum odium, hinc omnis offensio. Quo cum venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata. 55Itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. Cupio audire. „Non“, inquit, „dicimus.“ Quid igitur? „Delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.“ Quid tum? 56„Hanc te“, inquit, „capere non licuit.“ Iam id videro, sed primum illud tenebo. Queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. Quid hoc impudentius dici aut fingi potest? Delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.