19 Cic. Flacc. 44–46
44Cum civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Ex hoc tanto numero deductus est nemo. At cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se perscripsisse dicunt, quod minime convenit. Nam aut omnia occulte referenda fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent, nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem contempserant pertimescunt. Si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo. Numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum genere et litterarum explicaris. 45Vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto nominantur? Non enim credo significari isto loco illum qui se erigit Heraclidam. Utrum enim est in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis committebatur huic una in vita commissa sola est? Custos T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. Quod postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset, Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. 46Atque ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.