5 Cic. Deiot. 13–15

13Ad eum igitur rex Deiotarus venit hoc misero fatalique bello quem antea iustis hostilibusque bellis adiuverat, quocum erat non hospitio solum verum etiam familiaritate coniunctus, et venit vel rogatus ut amicus, vel arcessitus ut socius, vel evocatusevocatus γ: vocatus αβ ut is qui senatui parere didicisset: postremo venit ut ad fugientem, non ut adnon ut ad αa: non ad βh: non ut g insequentem, id est ad periculipericuli αBDa: -culum Egh, non ad victoriae societatem. Itaque Pharsalico proelio facto a Pompeio discessit; spem infinitam persequi noluit; vel officio si quid debuerat, vel errori si quid nescierat, satis factum esse duxit; domum se contulit, teque Alexandrinum bellum gerente utilitatibus tuis paruit. 14Ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem tu ex tuis fidelissimumex civibus fid. γ et probatissimumet probat. om. γ (et prob. omnibus del. Garat.) omnibus delegisti pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis pecuniam dedit qua ad bellum uterereuterere αDE: -ris B: -remini γ; ille corpus suum periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit tuumque hostem esse duxit suum. Quae quidem a te in eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis honore et nomine adfeceris.

15Is igitur non modo a te periculo liberatus sed etiam honore amplissimo ornatus, arguitur domi tete hoc loco hab. αβ, ante domi (domui a) γ, post suae Cassiod. ii. 543, Mart. Cap. Rhet. L. p. 468 suae interficere voluisse: quod tu, nisi eum furiosissimum iudicasiudices β, suspicari profectoprof. suspicari γ non potes. Ut enim omittam cuius tanti sceleris fuerit in conspectu deorum penatium necare hospitem, cuius tantae importunitatis omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen exstinguere, cuiuscuius tantae a ferocitatis victorem orbis terraeterrae α: terrarum βγ non extimescere, cuius tam inhumani et ingrati animianimi om. α, a quo rex appellatus esset, in eo tyrannum inveniriut haec omittam, cuius tanti furoris fuit omnis reges, quorum multi erant finitimi, omnis liberos populosomnis socios, omnis lib. pop. γ, omnis socios, omnis provincias, omnia denique omnium arma contra se unum excitare? Quonamquonam BDg: quoniam Cαah: quomodo E ille modo cum regno, cum domocum domo om. γ, cum coniuge, cum carissimocarissimo CαDE: clarissimo Bγ filio distractus esset, tanto scelere non modo perfecto sed etiam cogitato?