4 Cic. Deiot. 11–12

11Cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumptasumpta esse γ, consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobisnobis αD: novis BEγ imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat. In summo tamen timore quiescendum esseesse αβ: ut sibi esset (-se g) γ arbitrabatur. Maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnisomnis αg: omnisque βa: omnis et h consularissic enim ei nuntiabaturei nunt.] enunt. βcunctum senatum, totam Italiam effusamesse effusam β. Talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli verinulli veri nuntii γ subsequebantur. Nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorumcertorum HBDE1: ceterorum AVE2γ hominum contra dignitatem tuam. Quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eumleg. ad eum α: ad eum leg. βγ litteraeque venerunt. 12Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quemin quem E2γ (contra Arusian. K. vii. p. 461) nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Nec enimneque enim β, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illiuseius β fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? Tantoquanto... tanto β (contra Serv. Aen. xi. 438) ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibusomnibus Aβ: in omnibus VE2γ: omnia H praestitisti. Itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.