3 Cic. Deiot. 8–10

8Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectumadfectum Hγ: adflictum Aβ illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverantteque... cognoverant del. Madvig: teque cum huic iratum, tum sibi Eberhard, quodquecumque β apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. Quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiamet per clem. β tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur. Per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tamtam del. Manutius (contra Prisc. K. ii. 93) in bellis neque in proeliis quam inin om. β (contra Prisc.) promissis et fide firmiorem. Tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt. 9Cum facile orari, Caesar, tum semel exorariexorari γ soles. Nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. Quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? Numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tumtum dett. aliquot: cum αβag: tantum h auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipseipse tamen β ita cum aah: itaque cum β: ita si cum g aetatis excusatione usus esset. 10Ita cum maximis eum rebus liberares, perparvamperparvam] in amicitia add. α: inimicitiae add. γ: amicitiae add. β: ego delevi culpam relinquebas. Itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. Neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus estprogr. est γ. Is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illumquique cum illum β ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.