13 Cic. Deiot. 35–38

35Nihil a me arbitror praeteritumpraeteritum Cαa: praetermissum βς, sed aliquid ad extremam partem causaeextremam partem causae CH: extremum causae AVa: extremam (-um ς) causae partem βς reservatum. Id autem aliquid quidaliquid quid scripsi (cf. Lig. 22): aliquid codd.: quid Halm est? te ut plane Deiotaro reconcilietconciliet CH oratio mea. Non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar. Quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimaresexistimaret CH: existimarer A multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se quia se qui H: assequi cett. (C) in altera parte fuissetfuisset Cας: potuisset βa ea sumeres non recusavit. 36Etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quamcum postea quam CAVβa: cum postea H: qui postquam ς a L. ScipioneL. om. C1β devictus est Lambin. devictus Tauro tenus regnare iussus estest CαDγ: esset BE, omnemomnem Garatoni: omnemque codd. hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hochoc Cαa: om. βς se Deiotarus consolari. Ille enim furoris multam sustuleratsustulerat CH: distulerat AV: sustinuerat βa: subierat ς, hic erroris. Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. Hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat. Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. 37Multa se arbitratur et peperisseet reperisse β ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere. Quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? Ab omnibus est enim is ornatusest enim is orn. Cαa: enim his orn. est ς: enim est orn. β qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? Quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona solabona sola Cαa: sola bona βς eisque Nohl: isque (hisque) codd. esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. 38Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscensetesset enim non solum ingratus sed etiam amens – , verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptamaccept. refert β clementiae tuae.