10 Cic. Deiot. 28–29

28Imitari, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere. Quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret. Quibus ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cunctacuncta om. Cα iam aetateaetate Cα: exacta aetate BDγ: exacta E defecerant. Itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere! 29Tumtum scripsi: cum codd. vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctorauctor Cας: auctor fui BDa, post Pharsalicum autemautem om. BE proeliumpost Pharsal. aut. proelium del. Ernesti suasor fuissem armorum non ponendorumponendorum Cαa: depon. βς, sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipseipsius β ardebat studio illius belli et patri satis faciendumfaciendum Cαa: fac. esse βς arbitrabatur. Felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandiaccus. etiam β licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdemeisdem Cα castris fuerit, etet ante non modo om. β non modo apud te sed etiamnon modo apud te sed etiam del. Halm a suis accusetur! Vos vestra secunda fortuna, CastorCastor om. AV, non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?