1 Cic. Deiot. 1–3

1Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa memulta me α, Prisc. K. iii. p. 369: me multa βγ perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regisregis Deiotari γ, quod ipsum, etsietsi αβa: si gh non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. 2Deinde eum regem quem ornare anteaante CAVB cuncto cum senatu solebamsolebamus β (contra Mart. Cap. Rhet. L. p. 470) pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturberperturber γ. Crudelis Castorcrudelis Castor C1Vβ: crudelis Castor est C2AH: crudelem Castorem γ, Madvig, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimendiscr. capitis γ adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebatdebeat γ, commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelereet scelere β duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. 3Fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebamcum verba audiebam om. DE, non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam. Nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non possetpossit CAV, eum accuset solutus.