9 Cic. Cluent. 25–28

25 ↷ Atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini. 26Primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere, Habiti matremillam cuius virum A.A. om. Σa Aurium occideratconcupivit. Utrum impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite. 27Petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno opere contendit. Illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam aspernatur, non denique illam Oppianici domumdomum Σψ: dextram ς: om. Mb viri sui sanguine redundantem reformidat, sed quod haberet ille trisille tres Σa: tres ille Mμ filios, idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae concupivisset, domodomo] quoquo modo Orelli sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae nuptiis adferebatur. Nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter autem eius filius PapiaPappia Σa natus TeaniTeani] Teano Bb2ψ2a, Arusianus (K. vii. 455): Teani Apuli Mb1, quod abest abab M, Arusianus: a μa Larino XVIII milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicispublicis om. a aut festis diebus antea non solebat. Mater misera nihilmisera nihil mali Σa: nihil mali misera Mμ mali suspicans mittit. Ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die puer, cum hora undecima in publico valenshora und. cum valens in publico a visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret combustus est. 28Atque hunc tantum maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit. Illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus iam sepulto filio fecit. Dies nondum decem intercesserant cum ille alter filius infans necatur. Itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti iam animo et spe optimeoptime Σa: optima Mμ confirmatoconfirmata b2, nec mirum quae se non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esseesse αa: om. Mμ delenitam videret. Ita, quodita quod b2σψa: itaque ΣMb1: itaque quod Naugerius (cf. §190) ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esseesse solent Σa, ille propter pecuniam liberos amittere iucundum esse duxit.