6 Cic. Cluent. 15–18

15O mulieris scelus incredibile et praeter hanchanc] causam (post unam b2) add. αa unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne timuissetimuisse Mμ, Quintil. iv. 2. 105: timuisti αa, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum? Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. 16Tulit hoc commune dedecusdedecus Σa: dedecus iam Mμ familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esseesse αa: om. Mμ faciendum quam ut illailla Σa: illa matre Mμ ne uteretur, ne quaene quae Garatoni: nam quae Σa: ne quam Mμ videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verumverum Σψ2a: sed Mμ etiam probare suo iudicio putaretur. 17Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. Pertinuisse hoc ad causam tumtum Σb2a: tunc Mμ cum reliqua cognoveritis intellegetis. Nam illud me non praeterit, cuiuscumque modicuiuscumque modi αa: cuiusmodicumque Mμ sit matersit mater Σa: mater sit Mμ, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsain ipsa Mμ: ipsa Σa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominumhominum ςa: omnium b2ψ2: amici b1: animum Mψ1 pericula defendendadefendenda a (? Σ): depellenda Mμ adiungereradiungerer b2ψ2a: adhiberer Mμ, non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror. 18Nihil in vita vidit calamitatis A. Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum. Quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset, tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed verosed vero Σψa: sed vere b2: sed ea vero Mb1ς sic agituragitur Σψ1s: agit Mςt: angitur b2ψ2 ut prorsus reticerereticeri a (? Σ) nullo modo possit. Hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa accusatio, illailla accusatio, illa scripsi: illa accusatio Mςa: haec accusatio Lambinus: del. Gulielmius omnis testium copia quae futura est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino huius opprimendi causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam appellari putatote; sinsin PΣa: sin autem Mμ erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere debebitisdebebitis P: debetis Mμa, quod haec a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.