48 Cic. Cluent. 133–135

133At in ipsum Habitum animadverterunt. Nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. Neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuissepotuisse] posse Madvig, cum animadversum esset in iudices. Qua de re totatota om. a si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam. 134Non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C. Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasseperiurasse Σ; si qui contra vellet dicerevellet dicere Σa: dicere vellet Mμ, usurum esse eum suo testimonio. Deinde cum nemo contranemo contra Σa: contra nemo Mμ diceret, iussit equum traducere. Itaita Σa: itaque Mμ is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consueruntconsuerunt Mμa: consuerant Angelius ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. Quod si hoc Habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset. 135Unum etiam est quod me maxime perturbatperturbat αa: conturbat Mμ, cui loco respondere vix videor possevix videor posse Σψ2a: posse vix videor Mμ, quod elogium recitasti de testamento Cn. Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is obob (ab t) αa: ad Mμ Oppianici condemnationemcondemn. Σψ2a: damn. Mμ pecuniam accepisset. De cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeretadiungeret αa: coniungeret Mμ quem diligebat. Sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censoriumcensorium Σa, Quintil. v. 13. 33: censorum Mμ iudicium grave velis esse an Egnati. Si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Cn. Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censoriumcensorium Quintil.: censorum (-rem b2s) Mμa, hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt.