47 Cic. Cluent. 130–132
130Verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. Iactata res erat in contione a tribuno seditiosoa tribuno seditioso om. P; incognita causa probatum erat illuderat illud P: illud erat cett. multitudini nemini licitum P, Ant. Augustinus: multitudinem inilicitum Σ: multitudinem illicitum cett. multitudini; nemini licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. In invidiam porro magnam illa iudicia venerant. Etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarumtabellarum P, Garatoni: tabularum cett. invidia versata. Praetermitti abab P: a cett. censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. Homines, quos ceteris vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipsoipso in Σb2ψ2a tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate remrem scripsi: iudicia P: illa iudicia cum equestri ordine cett. (cf. Zielinski p. 177) reprendisse. 131Quod si hanc apud eosdemeosdem P: eos cett. ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditispraeditis P: om. cett. certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota istaista Ernesti: ipsa codd. subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. Nam in P. PopiliumP. Vrsinus: L. codd. qui Oppianicum condemnarat subscripsit L. Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. Iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eisiis bχψ: his Σa qui condemnarunt, causa cognita sibisibi bχψ: sibi esse Σa dixerintdixerint ed. R: dixerunt codd. non liquere! 132Verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eumiudicat eum scripsi: iudicat … Σ: iudicat cett. accepisse a Cluentio pecuniam. Negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquitrelinquit Lambinus: reliquit codd. et eum omni ignominia liberat. Quod cum facit, iudicat eius sententia gratiisgratiis Σ: gratis cett. esse Oppianicum condemnatum. Et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. Qua re si neque L. Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum nonstandum ne Σb1χψ putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putetputet Mμ: putat Σa esse oportere?