46 Cic. Cluent. 128–129

128Nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos ee Baiter: om. codd.: a Naugerius consuetudine militari transtulisse. Statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortitosortito Classen: sortitio Σa: sortitione bχψ (cf. §129) in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad paucos perveniret. Quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? Nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. Qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueretne quis … delinqueret scripsi: ne … delinqueret Σb1χψ1: qui … deliquerat b2ψ2a, amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est. 129Hoc tu idem facies censor in senatu legendo? Si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tutu] ut Σb1ψ1 non animadvertesanimadvertes Lambinus: animadvertis (-tas b1ψ1) codd. in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? Habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? Tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae acac P: et cett. severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui inquis in Σbψa eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? Aut quamconvenire aut quam P: oportere convenire ut (ut ad a) quam cett. condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constituesconstituas a improbitati senatoris? Quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortitosortito scripsi: sortitio Σ: sortitione cett. (cf. §128) id ipsum factum esse oportuit. Sin autem sortiri ad poenam etet P: ad cett. hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinemet turpitudinem om. P (cf. Verr. 1. 23) non oportet.