43 Cic. Cluent. 120–122

120 ↷ Neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios convenisset. Quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec ignominiae causa praetermissa estcausa est praetermissa Zielinski p. 200. Timoris enim causamcausam om. a, non vitae poenam in illa potestate esse voluerunt. Itaque non solum illud ostendam quod iam videtis, 121populi Romani suffragiis saepenumero censorias subscriptiones esse sublatassublatas Σa: delatas M: deletas μ, verum etiam iudiciis eorum qui iurati statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. Primum iudices, senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias accepisseaccepisse Σa: cepisse Mμ subscriptum est suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. Deinde praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectoslectos Σa: selectos Mμ iudices referre numquam sibisibi numquam a ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse oportere duxerunt. 122Censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellareappellare Σa: appellari Mμ voltis, non steterunt. Atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindatpraescindat Σa, ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerariosaerarios (-ium b1) referri Mb2ς: aerario referre Σψa referri aut tributribum Σ: tribus B moverimoveri Mμ: movere ΣBa iubeat, alter vetet. Qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo RomanoRomano om. a rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?