40 Cic. Cluent. 110–112

110Nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautiorislautioris ΣB laudatoris aut (om. aut b1ψ1) Mμ advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L. Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iamdesuefactam iam Σa: iam desuefactam Mμ a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocaratrevocarat Σba: revocaverat Mσψ, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. Atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsisfuit illis ipsis Baiter: suis ipsis Σa: suis illis ipsis fuit Mμ per quos in altiorem locum ascenderat! 111neque iniuria. Facitefacite Mμ: fecit αBa enim ut non solum mores et adrogantiam eiuset arrog. eius Σa: eius et (om. et bψ) arrog. Mμ sed etiam voltum atque amictum atque etiametiam αa: om. Mμ illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. Is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem abab Mψ: a bςa subselliis adad αa: in Mμ rostra detulit. Et iamet iam Mμ: etiam αa querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? Nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus itaita] sit ita ΣBa vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est. 112Si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiisvitiis] civis a nobilissimus. Ut Quinctiusnihil enim dicam de ceterissi fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset? Quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a naturaa Naugerius: in codd. boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.