39 Cic. Cluent. 108–109

108 ↷ Haec tum agenteagente Σa: agitante Mμ Quinctio neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat. Itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causamtotam causam Σa: causam totam Mμ reliquit; paucis enim diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat. Quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. Ac primo quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur. 109Iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. Quod erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratioignoratio Mψ1: ignorantia bσψ2a sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud iamiam Σa: etiam Mμ ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatumcondonatum Mb2σψ2: condemnatum Σb1ψ1a esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. Erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.