38 Cic. Cluent. 105–108

105Tum etiam illi quinque qui imperitorum hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum Habito diceretur, negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo enim absolvit. Eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum istorum suam dici vellet. 106Uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse responditrespondet cod. Graevii? Quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin eiii Σ: om. a tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarintdeclinarint mg. Lambini: declinarent codd.. Qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iamiam sup. lin. hab. Σ, om. a antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt. 107Ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibusnominibus Naugerius (2) ipsis quod hihi Σa: ii bχψ feceruntfecerunt ba: fecerint Σχψ rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P. Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? Non absolvit. Quis Q.quis Q. bψ2a: quisque Σχψ1 Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? Ne is quidem absolvit. Longum est de singulorum virtute itaita] illa Torrentius dicere, quaequequaeque iam scripsi: quae quia codd. iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. Qualis vir M. Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorumiudiciorum (-or- sup. lin.) Σ, Manutius: iudicum cett. (cf. §76) disciplina, qualis L. Caulius Mergus, M. BasilusBasilus Lambinus: Basilius codd., C. Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. Ex eodem numero L. Cassius, Cn. HeiusHeius Mμ: Heiutus (Hevi- a) Σa pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. Atque inin b2ψ2a: ex Mμ his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P. Saturius, in eadem sententia fuit. 108O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur.