36 Cic. Cluent. 98–102

98Quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Popili et Ti. GuttaeTi. a, Quintil. v. 10. 108: T. Mμ, qui causam de ambitu dixerunt, quidixerunt qui] dixerunt, quia Nettleship: dixerunt. Quid? Peterson accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarintprobarint Mbς: probaverint ψa, cumcum] quod ς, ed. V in eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis venire oportere. Quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit. 99Quid quod Staienus est condemnatus? Non dico hoc tempore, iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse condemnatumcondemnatum Σa: damnatum Mμ; non recito testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam. AemilioMam. Aemilio Manutius (consul erat A. V. C. 677): M. Aemilio Mμa, clarissimo viro, legati et praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS DCDC Mμ: XXXX αa quae ille, cum accepisset nomine iudici Safiniani, sicut inin om. Σa Oppianici iudicio postea, reticuitreticuit Σb1ψ2a: retinuit cett. atque suppressitrepressit Σ. 100Omitto et haec et alia permulta quae illoin illo coni. Müller (cf. §99) iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P. et L. Cominiis, equitibus Romanis, honestishonestis Σb2a: honestissimis Mμ hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi estest Mμ: sit Σa cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa sese om. Σa accepisse dicebat. 101Inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnaead Iuturnae b2ψ2s2: adiutura Σ: ad Diuturnae PMμs1, quibus subscripsit reges ab sea se Σba in gratiam esse reductos. Exagitabantur omnes eiuseius omnes a fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. Itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est; 102Cominii cum hoc agerent quod nos in tota causatota causa] hinc usque ad vv. non quaerunt (§107) defic. Mb1ς: lac. supplet Σ in pag. insuta: supplem. hab. in mg. b, in mg. b, in textu χψa egimus probaverunt. Quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est, et,est, et scripsi: est codd. (fort. si post Oppianicus supplendum) cum ita constitutum sit utut P: uti cett. in illailla] ulla Σ: nulla bχψ2 culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperiturreperietur P, Oppianici pecunia post iudicium factum abab P: a cett. iudice ablata est: potest esse dubium quin illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam defensionemque confirmet?