34 Cic. Cluent. 92–94

92Hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? Si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquamaliquam Σa: om. Mμ legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur?Noninquit;sed ille idcirco illisillis PΣa: his Mμ legibus condemnatus est, quod contra aliamaliam] aeliam αs legem commiserat.“ Qui hoc confitentur, possunt idemiidem (idem) illud Pςa: illud idem Mbψ illud iudicium fuisse defendere?Ergoinquitidcircoinquit idcirco PΣa: idcirco inquit Mμ infestus tum populus Romanuspopulus Rom. Σa: PR. Pψ1: praetor Mb1ς: tr. pl. b2ψ2 fuit C. Iuniofuit C. Iunio P: Iunio fuit Mμa, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur.“ Num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia naturanatura om. P totius negoti nunc est ac tum fuit? Non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari. 93Quid ergo est causae quod nunc nostra defensio audiatur tanto silentio, tumtum (cum s) Σa: tunc Mμ Iunio defendendi sui potestas erepta sit? Quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem, suspicionem, contiones cotidianas seditioseseditiones a ac populariter concitatas. Accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat. Gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat. 94Nuper apud C. OrchiviumC. Orchivium Σa: Corchium P: C. Orchinium Mμ ab ΣMb1ψ: a b2ςs, conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto Sullae de pecuniis residuisresiduis Mμ: repetundis αBa non est constitutus, non quoquo Mμa, Nonius p. 10. 25: quod P, Priscian. (K. ii. 280) illi aut exlegem esse Sullamesse Sullam arbitrantur Priscian. aut causam pecuniae publicae contemptam atqueatque om. P abiectam putarentputarunt Nonius, sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa disceptari posseposse Mς: p. Σ: posse publice b: posse p. r. ψ1: posse publice non ψ2: publice a non putaveruntputarunt a. Quid conferam? Sullamne cum Iunio, an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus plebis modestus, pudenspudens cod. Graevii: prudens Mμa, non modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus, criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque placatumplacatum Σa: pacatum PMμ, illud omnibus invidiae tempestatibus concitatum. Quae cum ita essent, in Fausto tamen illi iudicesilli iudices om. ς statuerunt iniqua condicione reum causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis accederet.