30 Cic. Cluent. 80–82
80 ↷ Id adeo sic cognoscite. Quis tum auderet dicere nocentem condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audetaudet Σa: id audet Mμ negare? Quis tum posset arguere ab Oppianico temptatum esse iudiciumtemptatum esse iud. Σa: iud. temptatum esse Mμ pecunia? quis id hoc tempore infitiari potest? Cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc tempore infirmare conetur? 81Qua re invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa relinquatur? Versatam esseesse om. a in iudicio pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an aban ab] an a s: an t reo. Dicit accusatordicit accusator Σa: accusator dicit Mμ haec: „Primum gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus fuissetfuisset Σa: esset Mμ, mearum tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.“ Quid contra reus? „Primum ipsamipsam Mμ: iam αa multitudinem criminum et atrocitatemcriminum et atroc. Σa: et atroc. criminum Mμ pertimescebam; deinde Fabriciis propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam: postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici periculo contineretur.omnes … continerentur s“ 82Age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. Confecit tabulas diligentissime Cluentius. Haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatisagitatis Σβψa: agitis Mς, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. Quid? AlbianaAbbiana Σψ2s pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibusducibus Mμ: iudicibus ΣBa: indicibus Nettleship venire possumus? Tenentur uno in loco HS DCXLDCXL Mμ: XXXX Σa (add. milia Σs), tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?