29 Cic. Cluent. 78–80

78 ↷ Huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. Versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebantsentiebant αa: … ebant M: sciebant ς: aiebant b1, innocentem reum condemnatum audiebant, Staienicondemnatum … sententia om. a sententia condemnatum videbant; non gratiisgratiis Σ: gratis cett. id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. 79Itaque confiteorlicet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteriquod Oppianici non modo vita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. QuinctiusL. om. Σa, homo cum summa potestate praedituspraeditus om. Σa, del. Baiter tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatusaccommodatus Σa: commodatus Mμ, summam illiilli] Habito Σ iudicioiudicio αa: om. Mμ invidiam infamiamque esse conflatam. Atque in hanc flammam recentemrecentem om. s tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esseesse iniectum Σa memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omniumomnium Peterson: hominum Mμa constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominumhominum om. a de foro atque adeo de civitate esse sublatum. 80Neque me paenitet hoc tempore potiustempore potius Σa: potius tempore Mμ quam illo causam A. Cluenti defendere. Causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. Itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. Atat ς: ac Mbψa tum si dicerem, non audirer, non quodnon quod] quod Σa alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud.