28 Cic. Cluent. 75–78

75 ↷ Ecce tibi eius modi sortitio utut] fuit ut αa in primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione condemnant. 76Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset actumactum] factum αa. Deinde homines sapientes et exet ex P: ex Mμa vetere illa disciplina iudiciorum, quiqui PΣa: om. Mμ neque absolvere hominem nocentissimum possent neque eum de quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum re illa incognita primo condemnare vellent, non liquere dixerunt. Non nulli autem severi homines qui hoc statueruntstatuerant coni. Peterson, quo quisque animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia accepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem Oppianicum sive imprudentiaimpudentia b2a sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione adductiabducti Σt absolveruntabsolverunt Pb1a: absolverent Mb2σψ. 77Condemnato Oppianico statim L. Quinctius, homo maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset, oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria possetpossit Σa crescere, quod eius ordinis iudicia minus iam probari populo arbitrabatur. Habetur una atque altera contio vehemens et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus plebis clamitabatclamitabat Mςa: clamabat P; agi fortunas omnium dicebat; nulla esse iudiciaiudicia esse a; qui pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. Homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esseesse P: om. Mμa arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere. 78Atque illo ipso tempore in aedis T. Anni, hominis honestissimi, necessarii et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. Iam cetera nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnemeum sermonem aud. omnem P: eorum sermonem omnem aud. Mμ viri boni qui tum consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et pecunia omnis StaienoStaieno P: ab (a μ) Staieno Mμa extorta atque erepta sit.