27 Cic. Cluent. 73–75

73Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse versatam. Res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiarepronuntiari pauci dett.: Dixerunt. Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. 74In consilium erant ituri iudices XXXII. Sententiis XVI absolutio confici poterat. HSHS Σs, om. cett. XLXL scripsi: XXXX Σbψa: DCXL (vel DCLX) quadragena Mς milia in singulos iudices distributamilia … distributa] milibus … distributis αs eum numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima decima accederet. Atque etiam casu tum, quodquod] quodam Σa illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne sine illoillo P: Aelio Σt: Staieno cett. in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia adduxit. 75Consurgitur in consilium, cum sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut Staienus scire posset quidquid] quod Σa cuique deberetdeberet Σa: deberetur Mμ. Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes irati. Ut qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed exspectabantexspectabant Σa: spectabant (spera- ψ1) Mμ sententias eorum quos corruptos esseesse P: om. Mμa putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium corruptum videretur.