25 Cic. Cluent. 67–70

67 ↷ Iam hoc nonnon ςb2ψ2a: om. Mb1ψ1 ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitaemonitae αa, Ammianus Marcell. xiv. 2: dominante Mμ plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquandosunt aliquando Σa: aliquando sint Mμ revertantur. 68Staienus ille biennio ante cumcum Ascens. (2): quam Mμa causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. Quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. Quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum. Itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eumsuis eum Σa: eum suis Mμ excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi. 69Ille autemautem Σψ2a: om. Mμ, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere posset. Sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. Post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id pervenit quod confici potuit; HSHS Σa: et Mμ DCXLDCXL scripsi: XXXX Σs: sexcenta (sestertia M) quadraginta milia (om. milia ψt) cett. (cf. §§82, 87) deferri ad se domum iussit. Quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem. 70Itaque rem excogitat singularem. Atque haec, iudices, quae veravera Σa: vere Mμ dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest.