24 Cic. Cluent. 64–67
64 ↷ Atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. Multa sunt eius modi; verum cum habeamhabes Σa rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. 65Dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. Num quis negat? Te, Oppianice, appelloOppianice, appello Σa: appello, Oppianice Mμ, te, T. AttiT. om. Σa, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negatenegate semel hab. a, negate, inquam, meomeo Σb1a: in eo cett. loco. Quid tacetis? anan Σa: at Mμ negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? Quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini? 66Quonam igitur haec modo gesta sunt? Repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. Vos quaeso, ut adhuc me attente audistisattente audistis] attendistis (-itis B) ΣB, itemitem Mμ: ut item ΣBa quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur. Nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavitstatim se … applicavit Mμ: statim se … se applicavit αa: fort. statim sese … applicavit. Ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusquedonis muneribusque Peterson: donis datis muneribusque Mμ: datis muneribus Σa perfeceratprofecerat Lambinus ut eo fautorefautore αa: auctore Mμ uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat. 67Post autem cum essetesset Mμ: erat Σa Scamander unius Staieni sententia absolutussententia absolutus om. ς, del. Garatoni, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. Tum abtum ab Σa: tum a Mμ Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo – haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat – auxilium capiti acac Σa: et Mμ fortunis suis petere coepit.