20 Cic. Cluent. 55–57

55Cum in consilium iri oporteret, quaesivit ab reo C. IuniusC. Iunius] Q. Iunius b2ψ2a: qui vuius Σ quaesitor ex lege illa Cornelia quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. De Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam velle ferri. Itum est in consilium. Omnibus sententiis praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus est. Quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum id quod Habito daretur esse quaesitum? Quae porroquae porro ΣMμ (sup. lin. in Σ que orum porro): quae horum porro b2ψ2s tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte necare voluisse Habitum putaretur? 56Atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et pronuntiatione nondum condemnato tamen Habitus Oppianicum reum statim non fecit. Voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi facinorum supplicio dignas iudicarent. Itaque C. Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. Hic tum Fabricius non modo ad me meos vicinos et amicos AletrinatisLarinates bψ2a non adduxit sed ipse eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit. 57Rem enim integram hominis non alieni quamvis suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari impudentiae. Itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent.