2 Cic. Cluent. 5–6

5Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut in iudiciisin iudiciis om. Quintil. ix. 3. 85 et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponaturponatur Mμ: puniatur b2ψ2a. 6Quam ob rem a vobis, iudices, ante quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut ne quid huchuc Mσψ: huic Σbψ2a praeiudicatipraeiudicii B adferatisetenim non modo auctoritatem sed etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, sisi b2ψ2a: ac si Mμ ad causas iudicia iam facta domo deferemus;deindereferemus Σa si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratiooratio αa: ratio Mμ labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et diluam, ne ipsi quae contraria sintsint PΣs: sunt (om. t) cett. taciti cogitationi vestrae subiciatis sed adsed ad] sed Σa extremum exspectetis mequemeque P, Grillius (Rhet. M. p. 599): me Σa: et me Mμ meum dicendi ordinem servare patiamini; cum peroraro, tumperoraro tum Pb2ψ2s: perorabo tum Σ: per … tum t: peroraro M: peroratum fuerit (erit ψ) b1ψ1: peroratum ς si quid erit praeteritum animoanimo] a me mg. Ascens. (3) requiratis.