15 Cic. Cluent. 43–45

43 ↷ Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deoei deo Mμ: ideo ΣBs: adeo t veteribus institutis religionibusque Larinatium consecrati. Quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere. Graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt. Itaque ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non suissuis Σa: suis solum (solum suis ψ) Mμ commodis sed etiam suorum municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantaetantae Mμ: antea Σa voluntati universorum Larinatium deesse noluit. 44Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie contentiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio defensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa Martialium demoveridemoveri Klotz: demovere Mμ: removeri αa (cf. Zielinski p. 166). Suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque audacissimiatque audacissimi om. s1, del. Baiter, mentem maxime commovebat. 45Nam Habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat; neque enimenim Mμ: om. ΣBa quicquam Arusian. (K. vii. 479): om. Mμa legare quicquam eius modi matri poterat inin Arusian. (s. v. induco in): om. Mμ animum inducere neque testamento nomen omnino praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciretneque enim erat obscurumintellegebat Habito mortuo bona eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo necaretur. Itaque his rebus incensus qua ratione Habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.