8 Cic. Catil. 1, 19–21

19Haec si tecum, ut ut] ita ut aho2 dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid, quod tu tetu te CAVb: tu te ipse cett. in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa adad α, Servius ad Aen. i. 24: apud cett. M'. Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es, atque ut domi meae te adservarem rogasti. Cum a me quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, quiaquia α h: qui αβγ magno in periculo essem quod isdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, M. Metellum M. Metellum] Metellum α: M. Marcellum cett. demigrasti, quem tu videlicet ette om. a ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere qui se ipseipse α: ipsum cett. iam dignum custodia iudicarit? 20Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?Referinquisad senatum“; id enim postulas et, si hic ordo placere sibiplacere sibi CAV: om. sibi a: sibi placere cett. decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam ut intellegas quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe ex urbe] de urbe t: de turba CAV , Catilina, libera rem publicam metu, in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est? ecquid attendis, ecquidquid est α: quid est Catilina cett. animadvertis horum silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis? 21Atat ao2: ac cett. si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in templo senatussenatus hoc loco hab. αh: post optimo αβγ iure optimo vim et manus intulisset. De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives qui circumstantcircumstant α h: stant circum (-ca l) cett. senatum, quorum tu et tu et] et tu CAVt: fort. tu delendum frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae vastarevastare hoc loco hab. αh: post pridem cett. iam pridem studes relinquentem usque ad portas prosequantur.