3 Cic. Catil. 1, 6–8

6 ↷ Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius exspectes, si neque nox tenebris obscurare coetuscoetus α: coeptus hαβγ nefarios nec privata domus parietibus continere voces coniurationis tuaetuae om. AVot potest, si inlustranturlustrantur Nonius p. 335. 33, si erumpunt omnia? Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia, quae iam mecum licet recognoscas. 7Meministine me ante diem XII Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VIVI α t: III u: VIII hio: VIIII bs Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta tam atroxtam atrox om. AV tamque incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optimatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te commovere te] commoveri te (om. te o1) AVo contra remcontra rem p. om. AV publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen qui remansissemus caede contentum tete om. bh1, ante contentum hab. ah2 esse dicebas? 8Quid? cum tete α: tu te cett. Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistinsensistin α h: sensistine αβγ illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas quod non ego non modonon ego non modo Halm: ego non modo non V: ego non modo cett. audiam sed etiam videam planeque sentiam.