11 Cic. Catil. 1, 27–29

27 ↷ Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenterdiligenter om. α quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim si mecum patriapatria mea Quintil. ix. 2. 32, Isid. Origg. ii. 13. I, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatursic loquatur Quintil. : „M. Tulli, quid agis? Tune eum quem esse hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne nonne] non Lambinus hunc in vinclavincla α: vincula cett. duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tandem te impedit? mosne maiorum? 28At persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos civis morte multarunt. An leges quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At numquam in hac urbe quiqui α: ii (hi) qui cett. a re publica defecerunt civium iura tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refersrefers α: referes cett. gratiam qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis. 29Sed si quis est invidiae metus, nonnon codd. mei: num pauci dett. est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?“