8 Cic. Catil. 2, 17–18

17Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, et quemquem αγ: om. αβh , quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possitposset αβtux et Schol. , non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re fieri non possit, si iam mesi iam me scripsi: si a me CAh: si me cett. audire volentvolent α h: volunt αβγ , intellego. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque orationis meae, si quam potero, adferam. 18Unum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est honestissimasunt enim locupletesvoluntas vero et causa impudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de possessione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim exspectas? bellum? Quid ergo? in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putesputes α(C1)h: putas cett. (C2)? an tabulas novas? Errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferunturproferentur αγ , verum auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. Quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.