6 Cic. Catil. 2, 12–14

12At etiam sunt qui dicant, QuiritesQuirites om. αh , a me eiectum esse Catilinameiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett. . Quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruitparuit, ivit graevius . Quinquin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocaviconvocavi α ho: vocavi cett. , rem omnem ad patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? Quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt. 13Hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in in] an α h et Schol. Gron.: an in o: om. Priscian. K. iii. 249, 275 nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuissetubi fuisset om. x et Priscian. K. iii. 250, quid in proximamin proxima αβ x: proxima Priscian. constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrariumsacrarium x: scelerum post sacr. add. αhot, ante sacr. αβ domi suae fecerat scirem esse praemissam. 14In exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videramvideram AV: videbam cett. et Diomedes K. i. 470? Etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confertconfert AVb: conferet cett. .