12 Cic. Catil. 2, 26–27

26Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi antea dixi] ante cod. Mureti , vestra tecta vigiliis custodiisquecustodiis vigiliisque αγ (cf. iii. 29) defendite; mihi ut urbi sine vestro metu metu] mutu C: om. h: motu αβ x ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. Coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimammanum certissimam α h (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque αβ: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnisomnis eius oux motus conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis. 27Nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia natinati om. aαβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445) sunt cives, monitosmonitos eos hαγ : monitos esse Claud. Sac. etiam atque etiam volo. Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavitspectavit C ut id quod latebat erumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portisportae αγ custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivereconivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett. possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed velsed vel bs: sed ne (ne quid o) α lo: sed hux inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantisconsulem vigilantem h , esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.