1 Cic. Catil. 2, 1–2

1Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaqueferro flammaque α: ferrum flammamque cett. minitantem CAah: minantem V cett. minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiitabit C , excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabiturcomparatur ah . Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemuspertimescemus ahlαγ (o2): pertimescimus CAVo1: perhorrescemus b . Loco ille motus est, cum est excum ex (ex sup. lin. in l) urbe est expulsus αβ urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo impediente bellum iustumiustum om. bs gerimus Abx geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. 2Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumis civis, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quiritesprostratus, Quirites α(C1) h: prostratusque est cett. C2 , et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem quam e suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem mihi laetarimihi laetari α h: laetari mihi cett. videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.