7 Cic. Catil. 3, 16–17

16Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnumsomnum b1: somnium cett. nec L.L. αγ: C. cett. Cassi adipesadipes αγ: alipes CAmg: aupes V: om. A1hαβ (in lac. A) nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei ei] et α ls: om. b consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manusneque manus neque lingua ah (contra Schol.) deerat. Iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. 17Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissemdicam id quod sentio, Quiritesnon facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestrisvestris cervicibus bs depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tantotanti htx ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testestestes denique tux manifesti sceleris deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in totain tota α hot: tanta in αβ ux re publica coniuratio manifesto comprehensacomprehensa Nohl: inventa comprehensa α: inventa atque comprehensa ho: inventa atque deprehensa αβ tux est. Quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum cum] dum αβ ux ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.