6 Cic. Catil. 3, 13–15

13 ↷ Indiciis expositis atque editis, QuiritesQuirites om. ao , senatum consului de summa re publica re p.] rei p. h: rei p. salute αγ quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. 14Primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. Deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. Atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius quiqui hαγ : om. αβ omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium qui est ex eis coloniscolonis l: coloniis cett. quosquos Naugerius: quas mei Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. AnniumAnnium Halm (cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd.: Magium Sylvius (cp. Fam. iv. 12, 2) Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur. 15Atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis estest, Quirites, quod tx : „quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.“ Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibussupplicationibus mei: del. Halm conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gestagestae (-e a) Val1, haec una conservata re publicarei p. C constituta est. Atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. Nam P. Lentulus, quamquam patefactispatefacta a: patefacta re coni. Halm indiciis, confessionibuset confessionibus hαγ suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus C.C. tux: om. cett. Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.