5 Cic. Catil. 3, 10–13
10 ↷ Ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae. Primoprimum αγ ostendimus Cethego: signumCethego: signum Müller (ita AVo): Cethego signum: cett. cognovit. Nos linum linum] lignum Vhαγ incidimus; legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissentrecepissent Muretus: praecepissent codd. . Tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensadeprehensae ux respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientiaconscientia convictus hαγ repente conticuit. Introductusintroductus est αγ Statilius cognovit et signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum. Adnuit. „Est vero“ inquam „notum quidemquidem om. Votx, ante notum hab. h1 signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.“ 11Leguntur eadem ratione ad senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit, quaesivit a Gallis quid sibi esset cum eis, quam ob rem domum suam venissent, itemque aitem a a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo nihilne secum esset de fatisfatis x: fastis cett. Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens quanta conscientiae vis esset ostendit. Nam, cum id posset infitiari, repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo ingenium illud et dicendi exercitatio qua semper valuit sed etiam propter vim sceleris manifesti atque deprehensi impudentia qua superabat omnis improbitasque defecit. 12Volturcius vero subito litteras proferri atque aperiri iubet quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas esse dicebat. Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit. Erant autemautem scriptae htux sine nomine, sed ita: „Quisquis abho: qui cett. sim scies ex eo quem ad te misi. Cura ut vir sis et cogita quem in locum sis progressus. Vide ecquidvide ecquid Halm: vide et quid αβ o: et vide quid htux tibi iam sit necesse et cura ut omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.“ Gabinius deinde introductus, cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil ex eis quae Galli insimulabant negavit. 13Ac mihi quidem, Quirites, cum illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa, color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant ut non iam ab aliis indicari indicare se ipsi] ipsi a se tux sed indicare se ipsi viderentur.