4 Cic. Catil. 3, 8–10

8 ↷ Introduxi Volturcium sine Gallis; fidemfidem ei hαγ publicam iussu senatus dedi; hortatus sum ut ea quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit, cum vix se ex magno timore recreasset, a P. Lentulo se habere ad Catilinam mandata et litteras ut servorum praesidio uteretur, ut ad urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio ut, cum urbem ex omnibus partibus quem ad modum descriptumdiscriptum Kayser distributumque erat incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret. 9Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras a P. a P.] ab Halm Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem datasdatas Vαγ : data Aal: datam bs esse dixerunt, atque ita sibi ab his et a L. Cassio esse praescriptum ut equitatum in Italiam quam primum mitterent; pedestris sibi copias non defuturas. Lentulum autem sibi confirmasse ex fatisfatis cod. S. Marci 255 sup. lin.: fastis αβ ht: libris oux Sibyllinis haruspicumque responsis se esse tertium illum Cornelium ad quem regnum huius urbis atque imperium pervenire esset necesse: Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque dixisse fatalem hunc annumesse annum bstux esse ad interitum huius urbis atque imperi qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem incensionem vicesimus. 10Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videreturvideretur tx: videri cett. .