3 Cic. Catil. 3, 6–8

6 ↷ Tum interventu Pomptini atque Flacci pugna quae erat commissaquac erat commissa del. Halm cum duobus dett. sedatur. Litterae quaecumque erant in eo comitatu integris signis praetoribus traduntur; ipsi comprehensi ad me, cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum improbissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihilnihil tum αγ dum suspicantem vocavi; deinde item arcessitus est L. Statilius et post eum CethegusC. Cethegus pauci dett. ; tardissime autem LentulusP. Lentulus Eberhard venit, credo quod in litteris dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat. 7Cum summis et clarissimis huius civitatis viris qui audita re frequentes ad me mane convenerant litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri deferri] referrem a: deferrem Halm placeret, ne, si nihil esset inventum, temere a me tantus tumultus iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum ut de periculo publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim, Quirites, si ea quae erant ad me delata reperta non essent, tamen ego non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis, coegi. 8Atque interea statim admonitu Allobrogum C. Sulpicium praetorem, fortem virum, misi qui ex aedibus Cethegi si quid telorum esset efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum et gladiorum] gladiorum Aaαβ extulit.