2 Cic. Catil. 3, 3–6
3 ↷ Nam tum cum ex urbe Catilinam eiciebam – non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit timenda, quod vivus exierit – , sed tum cum illum exterminari volebam, aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos qui restitissent restitissent] remansissent hαγ infirmos sine illo ac debilis fore putabam. 4Atque ego, utut bsαγ : om. ahl vidi, quos maximo furore et scelere esse inflammatos sciebam, eos nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnis dies noctesque consumpsi ut quid agerent, quid molirentur sentirem ac viderem, ut, quoniam auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem faceret oratio mea, rem ita comprehenderem ut tum demum animis saluti vestrae provideretis cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque ut comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici excitandi causa a P. Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisquecum litteris mandatisque post civis ponit Nohl ad Catilinam esse missos, comitemque eis adiunctum esse T. esse T.] esse Vhαγ ad Catilinam ante esse hab. bs, post litteras h: del. Richter Volturcium, atque huic esse ad Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi ut, quod erat difficillimum quodque ego semper optabam ab dis immortalibus, totatota hx: ut toa cett. (cf. Madvig ad Fin. iii. 43, Ac. ii. 48. 139) res non solum a me sed etiam a senatu et a vobis manifesto deprenderetur. 5Itaque hesterno die L. Flaccum et C. Pomptinum praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me vocavi, remrem omnem αγ exposui, quid fieri placeret ostendi. Illi autem, qui omnia de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertitobipertiti bshαγ fuerunt ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex praefectura Reatina compluris delectos adulescentis quorum opera utor adsidue in rei publicae praesidiore (r.) p. praesidio AVαβho: re publica, praesidio Muretus cum gladiis miseram. 6Interim tertia fere vigilia exacta, cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati AllobrogesAllobroges α l: Allobrogum cett. ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus; ducuntureducuntur hαγ et ante ab illis sup. lin. hab. l., om. hαγ et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota solis, ignorabatur a ceteris.