11 Cic. Catil. 3, 26

26Quibus pro tantis rebus, QuiritesQuirites om. C1, nullum ego a vobis praemium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulabopostulo bsx praeterquam huius diei memoriammemoriam vestram h αβ x sempiternam. In animis ego vestris omnis triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi et conlocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eius modi quod etiam minus digni adsequi possintpossint bsux: possunt cett. . Memoria vestra, Quirites, nostrae resres nostrae bs alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et conroborabuntur; eandemque diem intellego, quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei propagatam esse … mei] mei propagatam αγ , unoque tempore in hac re publica duos civis exstitisse quorum alter finis vestri imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter huius huius] eiusdem αβ tux imperi domicilium sedisque servaret.