10 Cic. Catil. 3, 23–25
23Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi saepe honores dis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, ereptierepti α ho: et erepti tux: om. αβ sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati me uno togato duce et imperatore vicistis. 24Etenim recordamini, Quirites, omnis civilis dissensiones, non solum eas quas audistis sed eas quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit oppressit] eiecit ex urbe add. αβho: ex urbe eiecit add. tux, del. Lambinus : C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe conlegam: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario: tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis exstincta sunt. Vltus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla: ne dici quidem opus est quanta deminutione deminutione] diminutione (demutatione C1: dimicatione x) codd. civium et quanta calamitate rei publicae. Dissensit M. Lepidus a clarissimo et fortissimoac fortissimo t sol. viro Q. Catulo: attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam ceterorum. 25 Atque illae tamen omnesatque … omnes seclusi (tamen omnes om. x) dissensiones erant eius modi quaequae α h: Quirites, quae αβγ non ad delendam sed ad commutandam rem publicam pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam sed in ea quae esset se esse principes, neque hanc urbem conflagrare sed se in hac urbe florere voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt ut non reconciliatione concordiae sed internicione civium diiudicatae sintatque illae … sint del. Bloch . In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbariabarbaries hx2 cum sua gente gessit, quo in bello lex haec fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta ut omnes qui salva urbe salvi esse possent in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut salvi omnesomnes om. bs, ante salvi hab. tux conservaremini, et, cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent quantum infinitae caedi restitisset, tantum autem urbis quantum flamma obire non potuisset, et urbem et civis integros incolumisque integros incolumisque] omnes incolumes, Quirites (q. l) αβ servavi.