7 Cic. Cael. 15–18

15Itaque a maledictis impudicitiaeimpudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsaoratio delapsa est ς . Posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiampropter amicitiam hunc ς Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. Qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? Nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamentamen Pπδ : tantum Lambinus dico. Non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset. 16Quod haud scio an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestriumsequestrum B , quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. Numquam enim tam Caelius amens fuisset ut, si sesesi sese scripsi: ses se ς: si se Pπδ isto infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret, neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus crimine arcesseret. Quod quamquam nec sapienter et me invito facit, tamen est eius modi cupiditascupiditas b2ψ2 : cupiditatis ς: cupidus (-idinis g) cett.: del. Lambinus ut magis insectari alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur. 17Nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. Tabulas qui in patris potestate est est] sit ς nullas conficitconfecit ed. R . Versuram numquam omnino fecit ullam. Sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis dixistis] eum add. Pπδ, ego delevi (clausulae gratia) habitare. Nunc demumdemum || || || P: demum, iudices Halm intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. Vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius eius] eris ς: num eri? mendacium vestrum vestrum] sequuntur in Peg verba renuerit qui unguenta § 27 usque ad inanes metus § 36 accommodavistis. 18Reprehendistis a patre quod semigrarit. Quod quidem in hacin hac ς, Lambinus: iam in hac Pπδ aetate minime reprendendum est. Qui cum et ex publica causaex publica causa ςb2ψ2, Francken: et (om. et π) ex rei p. causa Pπδ iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset et cum … abesset] cum … abesset, et Schwartz , quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli possetposset ςP2bg2ψ : possit cett. , conduxit in Palatio non magno domum.