5 Cic. Cael. 11–12

11Tot igitur annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque erat, si statim mereremerere ςB: mereri Pπδ stipendia coeperamus, castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderetdefenderet (-rit h) πδ: defenderat P , quoquo modo a suis custoditus esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. Sed qui prima illailla prima ς initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de eius fama ac ac] et ς pudicitia, cum iam seseiam sese ς: is iam se Pπδ : iam se Vollgraf conroboravisset ac vir inter viros esset, nemo loquebatur. 12Atat Francken: ac ς: om. Pπδ studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. Et multi hoc idem ex omni ordineordine omni ς atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum. Utebatur hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabatsimulaverat ς . Erant apud illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. Flagrabant vitia libidinis apud illum illum] eum ς ; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atqueatque Lambinus: om. Pπδ : et unus det. inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.