31 Cic. Cael. 74–77

74Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset; sed abiit huius tempus querelaesedaret huius temporis querellam ς . Accusavit C.C. om. ςB Antonium, conlegam meum, cui misero praeclari in rem publicam benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. Postea nemini umquamumquam A: om. Pπδ concessit aequalium plus ut in foro, plus utut … ut om. A in negotiis versaretur causisque amicorum, plus ut valeret inter suos gratia. Quae nisi vigilantes homines, nisi sobrii, nisi industrii consequi non possunt, omnia labore et diligentia est consecutus. 75In hoc flexu quasi aetatisnihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestrafama adulescentis paululumpaululum ς B: paulum cett. haesit ad metas notitia nova eiusnova eius scripsi: novae ς: nova Pπδ mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunteiciuntur ς universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermonenequaquam enim tantum erat quantum homines loquebanturverum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset. 76Atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque morereturfecit me invito me herculeme invito meherc. ς: me (om. me b) meherc. invito Pπδ et multum repugnante meme ς: om. Pπδ , sed tamen fecitnomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significantsignificant ς Bδ : significat Pπ quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloriaad gloriam ς B quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit efflorescit] etflorescit ς P1: florescit P2πδ ingeni laudibus, quam inserenda. 77Qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis visvis del Madvig , ferocitas, pertinaciapertinacia ς bψ2: om. Pπψ1 , si quem etiam minimorum horum aliquidaliquod ς offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint deferv.] deferuu. P: deseru. ς (cf. § 43), iam aetas omnia, iam res, iamiam res iam σδ: iam ista P2 in ras.: iam usus iam Rau (cf. Mur. 65) dies mitigarit.