20 Cic. Cael. 47–50

47 ↷ Nihilne igitur illa vicinitas redolet, nihilnenihilne … nihilne ς: nihil … nihil P πδ hominum fama, nihil Baiae denique ipsae loquuntur? Illae vero non loquuntur solum verum etiam personant, huc unius mulieris libidinem esse prolapsam ut ea non modo solitudinem ac tenebras atque haec flagitiorum integumenta non quaerat sed in turpissimis rebus rebus] viris ς frequentissima celebritate et clarissima luce laetetur. 48Verum si quis est qui etiam meretriciis amoribus interdictum iuventuti putet, est ille quidem valde severusnegare non possumsed abhorret non modo ab huiushuius ς g2h: eius cett. saeculi licentia verum etiam a maiorum consuetudine atque concessisconcessu Ernesti . Quando enim hoc non factitatumfactitatum ς, Lambinus: factum P πδ est, quando reprehensum, quando non permissum, quando denique fuit ut quod licet non liceret? Hic ego ipsam rem definiamipsam rem definiam Halm: iam rem definiam (iam rem P2 in ras.) P πδ: iam definiam rem ς , mulierem nullam nominabo; tantum in medio relinquam. 49Si quae non nupta mulier domum suam patefecerit omnium cupiditati palamque sese in meretricia vita conlocaritcollocaverit ς , virorum alienissimorum conviviis uti instituerit, si hoc in urbein urbe ς g2h: urbe cett. , si in hortis, si in Baiarum illa celebritate faciatfaciat duo dett.: facit P1: faciet P2π: faceret b , si denique ita sese geratgerat ς: geret (gereret b) P πδ non incessu solum sed ornatu atque comitatu, non flagrantia oculorum, non libertate sermonumsermonum ς: sermonis P πδ , sed etiam complexu, osculatione, actisactis Ernesti: aquis P πδ , navigatione, conviviis, ut non solum meretrix sed etiamsed etiam proterva meretrix ς b2ψ2: om. P πδ proterva meretrix procaxque videatur: cum hac si qui adulescens forte fuerit, utrum hic tibi, L. Herenni, adulter an amator, expugnare pudicitiam an explere libidinem voluisse videatur? 50Obliviscor iam iniurias tuastuas ς, Arusian. (s. v. obliviscor), Servius ad Aen. ii. 148: om. P πδ , Clodia, depono memoriam doloris mei; quae abs te crudeliter in meos me absente facta sunt neglego; ne sint haec in te dicta quae dixi. Sed ex te ipsa requiro, quoniam et crimen accusatores abs te et testem eius criminis te ipsam dicunt se habere. Si quae mulier sit eius modi qualem ego paulo ante descripsi, tui dissimilis, vita institutoque meretricio, cum hac aliquid adulescentem hominem habuisse rationis num tibi perturpe aut perflagitiosum esse videatur? Ea si tu non es, sicut ego malo, quid est quod obiciant Caelio? Sin eam te volunt esse, quid est cur nos crimen hoc, si tu contemnis, pertimescamus? Qua re nobis da viam rationemque defensionis. Aut enimaut enim ς: nam aut P πδ pudor tuus defendet nihil a M. Caelio petulantius esse factumesse factum P πδ: factum esse ς , aut impudentia et huic et ceteris magnam ad seet ceteris magnam ad se ς: om. P πδ defendendum facultatem dabit.